Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog

Le Blog de Catilina

18 novembre 2008

Obama praesidens

Senator Obama praesidens creatus est.

Publicité
Publicité
7 août 2006

Buddha redit (de pellicula cinematographica "The Giant Buddhas")

Excidium imaginum cum dynamite fuit: Mense Martio anno secundo millesimo primo Talibani statuas ingentes Buddharum in valle nomine Bamiani destruxerunt. Ambo lapidei colossi, mille quingenti annos nati atque triginta sex et quinquaginta tres metra alti, greges Dschingis Khani et ingressum exercitus sovietici superaverant. Furori autem militum fidei sine praesidio proditi erant. Si statuae, olim mundi cultus heres, aliquando iterum aedificabuntur, pugnarum novarum causa in Afghanistano incertus est.
Christianus Frei de excidio imaginum pelliculam fecit. Narrat non solum de excidio statuarum, sed etiam de iactura identitatis culturalis. Pellicula ab tertio Augusto in cinematographeis spectanda est.

3 août 2006

Quid est Chaos?

Multi homines dicunt Chaos rudem indigestamque (rerum) molem esse - ut Ovidius dicit:
Ante mare et tellus et quod tegit omnia, caelum, unus erat toto naturae vultus in orbe,
quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles.
Haec opinio falsa est. Nam Chaos a verbo graeco cháo vel chaíno derivat.
Ille nomen proprie significat barathrum, vastitatem hiantem patentemque in profundum.
Hinc ponitur pro immenso illo, vacuo et caliginoso spatio, in quo, iuxta Hesiodi sententiam,
haec rerum universitas creata est.
Et caelum a cavatione est ortum, unde omnia apud Hesiodum, a Chao, a cavo caelum.

2 août 2006

Latinitas

Omnes fautores vivae Latinitatis ex corde saluto.
In hac ephemeride multa de rebus litterariis -sive antiquis sive recentioribus- exhibere volo; varia autem legi possunt, quibus agitur de vita hominum sive historicorum sive hodiernum. Insuper librorum existimationes annuntiationesque praebeo.
Sed etiam relationes legi possunt, quibus agitur de seminariis Latinitatis atque Graecitatis et de aliis inceptis Latinis. Talibus narrationibus spero fore, ut efficiam, ut multi homines ad talia seminaria similiaque allici possint. Denique spero fore, ut vos, lectrices lectoresque benevoli, varietate textuum satis bene delectemini atque multa gaudia habeatis.
Latinitatem tamquam linguam vivam modernamque propagemus et propugnemus!

Publicité
Publicité
Le Blog de Catilina
Publicité
Publicité