Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
Le Blog de Catilina
2 août 2006

Latinitas

Omnes fautores vivae Latinitatis ex corde saluto.
In hac ephemeride multa de rebus litterariis -sive antiquis sive recentioribus- exhibere volo; varia autem legi possunt, quibus agitur de vita hominum sive historicorum sive hodiernum. Insuper librorum existimationes annuntiationesque praebeo.
Sed etiam relationes legi possunt, quibus agitur de seminariis Latinitatis atque Graecitatis et de aliis inceptis Latinis. Talibus narrationibus spero fore, ut efficiam, ut multi homines ad talia seminaria similiaque allici possint. Denique spero fore, ut vos, lectrices lectoresque benevoli, varietate textuum satis bene delectemini atque multa gaudia habeatis.
Latinitatem tamquam linguam vivam modernamque propagemus et propugnemus!

Publicité
Publicité
Commentaires
Le Blog de Catilina
Publicité
Publicité