Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
Le Blog de Catilina
7 août 2006

Buddha redit (de pellicula cinematographica "The Giant Buddhas")

Excidium imaginum cum dynamite fuit: Mense Martio anno secundo millesimo primo Talibani statuas ingentes Buddharum in valle nomine Bamiani destruxerunt. Ambo lapidei colossi, mille quingenti annos nati atque triginta sex et quinquaginta tres metra alti, greges Dschingis Khani et ingressum exercitus sovietici superaverant. Furori autem militum fidei sine praesidio proditi erant. Si statuae, olim mundi cultus heres, aliquando iterum aedificabuntur, pugnarum novarum causa in Afghanistano incertus est.
Christianus Frei de excidio imaginum pelliculam fecit. Narrat non solum de excidio statuarum, sed etiam de iactura identitatis culturalis. Pellicula ab tertio Augusto in cinematographeis spectanda est.

Publicité
Publicité
Commentaires
Le Blog de Catilina
Publicité
Publicité